- TUTIA
- I.TUTIAvide supra Tucia. Sed et tutia cadmia dicitur, uti videre est apud Salmas. ad Solin. p. 1012.II.TUTIAvirgo Vestalis, cum argueretur incesti, argumentis purgare se dedignata mortalibus, ad Tiberim fluvium cribrum detulit, ibique submersit, hâc additâ prece: O Vesta, si pia et casta sum, hanc e Tiberi aquam ad iemplum tuum perferam; Et ipsa pertulit, Liv. Epit. l. 20. Dissimile quiddam legimus apud Diouys. Halicarnast. Morbus enim quidam Romae incidit in feminas, et mors quanta nondum prius, maxime in praegnantes, cruda, insolitaque parientes, et cum fetibus morientes. At quia nec preces ad aras Deorum factae, nec pro urbe ex piatoria sacrificia, aut pro domibus privatis facta; cessationem afferebant malorum, sit a servo quodam indicium Pontificibus, quod Sacerdos quaedam Vestae, Urbina nomine, amissâ virginitate, sacriflacia pro urbe faceret, non ipsa pura. Pontifices ergo eam removentes a sacrificiis et poenam apponentes, postquam est manifeste redarguta, virgis caeciderunt, perque urbem eam ferentes, vivam defoderunt. Eorum vero qui cum illa illam impiam corruptionem peregerunt, alter se ipsum interfecit, alterum prehendentes sacrorum inspectores, tamquam mancipium necârunt, et sic statim morbus ille desiit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.